Print Page

Volume 8 (2002) No. 1

Jeffrey Kurtzman and Linda Maria Koldau

Trombe, Trombe d'argento, Trombe squarciate, Tromboni, and Pifferi in Venetian Processions and Ceremonies of the Sixteenth and Seventeenth Centuries

Document 20:  Excerpts from Bartolomeo Bonifacio's Ritum ecclesiasticorum cerimoniale for the feast of Saint Nicholas, December 6. Venice, Archivio di Stato, San Marco, Procuratia de Supra, Registro 98, fol. 40v. Quoted from Giulio Cattin, Musica e Liturgia a San Marco 4 vols. (Venice: Edizioni Fondazione Levi, 1990), III: 85.

Officium duplex.  Sed adverte quod olim saccellum sancti Nicolai fuit in palatio veteri satis remotum et seiunctum ab ecclesia Sancti Marci, et ideo bine Vespere in singulis singultum ab ecclesia Sancti Marci, et ideo bine Vespere in singulis singule fiebant ecclesiis.  Nunc vero, quia saccellum sancti Nicolai est prope et contiguum ecclesiæ Sancti Marci, unis Vesperis suppletur utrisque.  Canonicus vero cum ministris cantant Missam et Vesperas in saccello superiori sancti Nicolai in palatio, prope sanctum Clementem.  Sed ante incohationem (sic)Vesperorum et Missæ induuntur pluvialibus et paramentis in sacristia et sic ascendunt capelle predicte.  Ad Missam ascendunt domini canonici cum apparati (sic) et cantoribus in capella tantum.  Ceteri omnes remanent in ecclesia propter intorticia portanda ad ellevationem Sacramenti.  Canonicus cum ministris et cereis duo[bus] argenteis cum sui apparati (sic) et uno pro thuribulo, sine cruce, quia crux parva est super altare, cantant prime Vespere [sic, anche in séguito] in saccello predicto sancti Nicolai, ceteri omnes respondent in ecclesia Sancti Marci in choro, cum organis.  Missa[m] vero canimus in saccello sancti Nicolai, ut predixi, sine organis, cum sonatoribus Dominii [qui supplentur vicibus pro organo soprascritto forse dalla prima mano], cum domino Duce et collegio tantum.  Ad Missam secunda oratio de dominica Adventus, tercia pro Duce.  Prime Vespere et Missa cantat canonicus invitatus a capellano d[omi]ni Ducis.  Et similiter fit in sancto Clemente.  Secunde Vespere canimus omnes in ecclesia et nullus remanet in saccello [solus d{omi}nus Dux deosculatur evangelium, sed incensum et pacem dantur omnibus de collegio; ad ellevationem Misse sex intorticia portantur a sex presbiteris iuvenibus; chorus respondet presbiteris et non cantores; 'In principio' et 'Salve regina' dicuntur aggiunto alla fine da mano diversa].

[Bracketed realizations of abbreviations by authors.]

Return to note 193.